Accueil CCFr  >   EADC Incipit de Secundo philosopho
Ajouter aux favoris Imprimer cette page (nouvelle fenêtre)

Incipit de Secundo philosopho

Ajouter au panier ExporterFichier PDF de l'instance

Présentation globale de la collection

Etablissement de conservation
Médiathèque Voyelles. Charleville-Mézières, Ardennes Voir tous les inventaires
Tous les inventaires
Intitulé de l'instrument de recherche Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques de France. Départements. Série in-quarto — Tome V. Charleville-Mézières
Cote 1-284
Titre Manuscrits de la bibliothèque municipale de Charleville-Mézières
Conditions d'accès L'accès aux collections patrimoniales est soumis à une autorisation préalable.
Conditions d'utilisation Toute publication de documents inédits doit être notifiée à l'établissement.
Citer sous la forme Bibliothèque municipale de Charleville-Mézières, Ms. X, fol. Y.

Informations sur l'instrument de recherche

Auteur(s) Jules Quicherat et Gaston Raynaud
Commanditaire Ministère chargé de la Culture et Ministère chargé de l'Enseignement supérieur
Éditeur Bibliothèque nationale de France
Date de l'édition imprimée 1879
Date de la version électronique 17 février 2008
Création Créé par conversion rétrospective de l'édition imprimée : [Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques de France. Série in-quarto]. Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques des départements. Publié sous les auspices du Ministre de l'Instruction publique. Tome V.Metz. Verdun. Charleville. Paris, Imprimerie nationale, 1879.
Numérisation et rendu en mode texte réalisés par la société AIS (Paris, France). Encodage effectué selon la DTD EAD-2002 par la société ArchProteus (Vancouver, Canada) le 17 février 2008
Langue(s) de l'instrument de recherche Catalogue rédigé en français
Notes
Présentation du contenu
275
Titre (Recueil)
Date Fin du XIIIe ou commencement du XIVe siècle
Langue latin
Support Vélin
Dimensions In-folio parvo carré
Présentation du contenu Sur le premier feuillet, écriture du XVIIe siècle : « Cornelius Nepos historicus. Bene servandus liber Bellævallis in Argona. »
Mention de provenance

447 de Belleval

Catalogue général des manuscrits
Description du contenu
Division :  5o Présentation du contenu : 

Incipit : « Secundus fuit philosophus. Hic philosophatus est omni tempore vite sue silentium observans et pytagoricam ducens vitam. » — Desinit : « Igitur Adrianus imperator, cum hec legisset et didicisset causam quare Secundus in sylentio philosopharetur, precepit ejus libros sacre bybliotece inseri et intitulari Secundi phylosophi. Digitis scribentem, possidentem religiose, legentem, tres pariter custodi Sancta Trinitas. Amen. »

Opuscule que Vincent de Beauvais a introduit dans son Speculum historiale (t. X, c. 70 et 71). Le dialogue entre Adrien et Secundus est plus étendu dans le ms. de Belval que dans le texte imprimé du Speculum. En voici la copie :

« Adrianus itaque legens dixit : Bene excusatus es ; sed et adhuc tibi problemata ecce propono quorum primum est quod sit mundus ? ut ad hec mihi respondeas. Interim autem Secundus respondit : Mundus est, o Adriane, constitutio celi et terræ et omnium que in eis sunt, de quibus paulo post disseram, si hiis que dicentur diligenter intenderis. Mundus est incessabilis circuitus, spectabilis suppellex, per se genitum theorema, multiformis formatio, eternus tenor, circuitus sine errore solis, lumen, dies, vox, astra, tenebre, terra, aer, aqua. — Quid oceanus ? — Mundi amplexus, terminus coronatus, vinculum authalanticum, universe nature circumcursus, orbis sustentaculum, audatia vie, limes terre, divisio regnorum, hospicium fluviorum, fons ymbrium, refugium in periculis, gratia in voluptatibus. — Quid Deus ? — Immortalis mens, incontemplabilis celsitudo, forma multiformis, multiplex species, incogitabilis inquisitio insopitus oculus omnia continens, lux, bonum. — Quid dies ? — Stadium laboris, duodecim signorum recursus, principium cotidianum, eterna computatio. — Quid sol ? — Celi oculus, noctis concertator, caloris circuitus, indefitiens flamma, splendor sine occasu, celestis viator, diei ornatus, celi pulchritudo, nature, gratia, horarum distributor. — Quid luna ? — Celi purpura, solis emula, malefactorum inimica, itinerantium solamen, navigantium directio, signum sollempnitatum, recirculatio mensium, oculus noctis, larga infusio roris, presagium tempestatum. — Quid terra ? — Celi basis, mundi meditullium, gymnasium vite, fructuum custos et mater, operculum inferni, devoratrix omnium, mater nascentium, nutrix viventium, cellarium vite. — Quid homo ? — Mens incarnata, laboriosa anima, parvi temporis habitaculum, spiritus receptaculum, phantasma temporis, speculator vite, lucis desertor, vite consumptio, eternus mortuus, mancipium mortis, transiens viator, loci hospes. — Quid est celum ? — Spera volubilis, cultum immensum. — Quid pulcritudo ? — Nature captio, parvi temporis fortuna, flos marcidus, carnalis felicitas et compositum negotium, humana concupiscentia. — Quid mulier ? — Hominis confusio, insaturabilis bestia, continua sollicitudo, indesignens pugna, quotidianum dampnum, domus tempestas, sollicitudinis impedimentum, adulterii vas, viri incontinentis naufragium, perniciosum prelium, animal pessimum, humanum mancipium. — Quid amicus ? — Desiderabile nomen, homo vix apparens, non invenienda possessio, refugium infelicitatis, miserie respector, indeficiens quies, indesinens felicitas. — Quid agricola ? — Laborum minister, heremi coequator, operator esce, terre medicus, arbustorum plantator, montium complanator.

Quid navis ? — Marina operatio, domus absque fundamento, avis lignea, incerta salus. — Quid nauta ? — Fluctuum viator, marinus equitator, orbis hospes, terre desertor, tempestatis concertator. — Quid divicie ? — Auri pondus, curarum minister, delectatio injocunda, insanabilis invidia, res desiderata, desiderium inexplebile, os excelsum, invisa con cupiscentia. — Quid paupertas ? — Odibile bonum, sanitatis mater, curarum remotio, absque sollicitudine semita, sapientie repertrix, negotium sine dampno, intrectabilis superbia, possessio absque calumpnia, incerta fortuna, sine sollicitudine felicitates. — Quid senectus ? — Optatum malum viventium, mors incolumis, languor spirans, mors veneris expers, mors expectata, mors communis. — Quid sompnus ? — Mortis imago, laborum quies, medicorum experimentum, vigilantium sapientia, vinclorum solutio, infirmantium votum, miserorum desiderium, universi spiritus requies. — Quid est vita ? — Beatorum letitia, miserorum mestitia, expectatio mortis. — Quid est mors ? — Eternus sompnus, dissolutio corporum, divitium pavor, pauperum desiderium, memorabilis eventus, incerta peregrinatio, latro hominis, sompni pater, fuga vite, resolutio omnium. — Quid est littera ? — Custos hystorie — Quid est verbum? — Proditor animi. — Quid est quod generat verba ? — Lingua. — Quid est lingua ? — Flagellum aeris. — Quid est aer ? — Custodia vite. — Quid est libertas hominis ? — Innocentia. — Quid est caput ? — Culmen corporis. — Quid est corpus ? — Domicilium anime. — Quid coma ? — Vestis capitis. — Quid barba ? — Sexus discretio. — Quid est cerebrum ? — Custos memorie. — Quid oculi ? — Duces corporis, vasa luminis, indices animi. — Quid nares ? — Adductio odorum. — Quid aures ? — Colatores sonorum. — Quid est frons ? — Ymago animi. — Quid os ? — Nutritor corporis. — Quid dentes ? — Molæ mordentes. — Quid labia ? — Valve oris. — Quid manus ? — Operarii corporis. — Quid digiti ? — Cordarum plectrum. — Quid pulmo ? — Servalor aeris. — Quid est cor ? — Receptaculum vite. — Quid jecur ? -Custodia caloris. — Quid est fel ? — Suscitatio iracundie. — Quid splen ? — Risus et letitie capax. — Quid stomachus ? — Ciborum cocus. — Quid ossa ? — Robur corporis. — Quid pedes ? — Mobile fundamenlum. — Quid crura ? — Columpne corporis. — Quid coxe ? — Epistilia columpnarum. — Quid est sanguis ? — Humor venarum, vite elementum. — Quid vene ? — Fontes carnis. — Quid est lux ? — Facies omnium rerum. — Quid stelle ? — Pictura culminis, nautarum gubernatores, noctis decor. — Quid est pluvia ? — Conceptio terre, frugum genitrix. — Quid est nebula ? — Nox in die, labor oculorum. — Quid est ventus ? — Aeris perturbatio, mobilitas aquarum, siccitas terre. — Quid sunt flumina ? — Cursus indeficiens, refectio salis, irrigatio terre. — Quid est aqua ? — Subsidium vite, ablutio sordium. — Quid est gelu ? — Persecutio herbarum, vinculum terre, fons aquarum. — Quid nix ? — Aqua sicca. — Quid est hyemps ? — Estatis exul. — Quid est ver ? — Pictor terre. — Quid est estas ? — Vestio (sic) terre, maturatio frugum. — Quid est quod amarum dulce facit ? — Fames. — Quid est quod hominem lassum fieri non sinit ? . — Lucrum. — Quid est vigilanti sompnus ? — Spes. — Refrigerium laboris ? — Dubius eventus. — Quid est amicicia ? . — Equalitas animorum. — Quid est fides ? — Ignote rei miranda certitude Igitur Adrianus, etc. »

Division 5o
Titre Incipit de Secundo philosopho

Index

Secundo (De) philosopho Secundo (De) philosopho

Retour en haut de page