Accueil CCFr  >   EADC Liber compositus ab Henrico Kalkak, priore Cartusiæ Coloniensis, de origine, progressibus et conversatione Cartusiensium
Ajouter aux favoris Imprimer cette page (nouvelle fenêtre)

Liber compositus ab Henrico Kalkak, priore Cartusiæ Coloniensis, de origine, progressibus et conversatione Cartusiensium

Ajouter au panier ExporterFichier PDF de l'instance

Présentation globale de la collection

Etablissement de conservation
Médiathèque Voyelles. Charleville-Mézières, Ardennes Voir tous les inventaires
Tous les inventaires
Intitulé de l'instrument de recherche Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques de France. Départements. Série in-quarto — Tome V. Charleville-Mézières
Cote 1-284
Titre Manuscrits de la bibliothèque municipale de Charleville-Mézières
Conditions d'accès L'accès aux collections patrimoniales est soumis à une autorisation préalable.
Conditions d'utilisation Toute publication de documents inédits doit être notifiée à l'établissement.
Citer sous la forme Bibliothèque municipale de Charleville-Mézières, Ms. X, fol. Y.

Informations sur l'instrument de recherche

Auteur(s) Jules Quicherat et Gaston Raynaud
Commanditaire Ministère chargé de la Culture et Ministère chargé de l'Enseignement supérieur
Éditeur Bibliothèque nationale de France
Date de l'édition imprimée 1879
Date de la version électronique 17 février 2008
Création Créé par conversion rétrospective de l'édition imprimée : [Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques de France. Série in-quarto]. Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques des départements. Publié sous les auspices du Ministre de l'Instruction publique. Tome V.Metz. Verdun. Charleville. Paris, Imprimerie nationale, 1879.
Numérisation et rendu en mode texte réalisés par la société AIS (Paris, France). Encodage effectué selon la DTD EAD-2002 par la société ArchProteus (Vancouver, Canada) le 17 février 2008
Langue(s) de l'instrument de recherche Catalogue rédigé en français
Notes
Présentation du contenu
44
Titre (Recueil)
Date XIVe siècle
Langue latin
Support Papier
Dimensions In-quarto
Mention de provenance

Marqué : « P. xxiij liber Montis Dei. »

Document(s) de substitutionCe manuscrit a été numérisé intégralement par l’IRHT. Il est consultable dans la Bibliothèque virtuelle des manuscrits médiévaux .Numérisation(s)
Manuscrit numérisé – BVMM

Index

Mont-Dieu (Abbaye du)

Catalogue général des manuscrits
Description du contenu
Division :  3o Présentation du contenu : 

Incipit : « In Jhesu Christo noverint qui pie velint ortum et decursum a trecentis et quatuordecim hactenus annis ordinem Cartusiensem Dei misericordia in domibus et personis continue incrementum sanctum recipientem. »

Cet ouvrage a été cité par Moreri dans la Vie de saint Bruno, à l'occasion du miracle attribué à ce saint, dont les mérites auraient ressuscité un chanoine de Paris. Finit : « Hec paucula inter et post multa que adhuc Carthusienses habent de ordine suo scripta et ego conscripsi ex caritate fraterna ex libris autenticis testimoniis veridicis ac experientiis propriis, quippe qui Prior fui licet indignus diu et in diversis domibus et visitator multis annis et hoc pro consolatione ad animandum et invitandum multos bonos homines ad mutationem vite, qui, cum audiunt detractores ordinis fingere que nesciunt, fratres scilicet in ordine deficere, sepe trepidant artem in eo vite melioris arripere. Quibus ego expertus in illis e contra loquor coram Deo non esse in ecclesia Dei saniores, longeviores, letiores in Christo et conscientia aut quietiores in corpore et anima quam sint de dono suo modo pauperes Carthusienses. Benedictus sit ergo ille, etc. »

HISTORIA FUNDATIONIS DOMUS MONTIS DEI REGULÆ CARTUSIENSI ADDICTÆ.

« Vir beate memorie dompnus Odo, abbas Sancti Remigii Remensis, Dei servorumque ejus ferventissimus amator, consentiente sibi ejusdem ecclesie conventu venerabili ac promptissima devotione favente, domus nostre, videlicet Montis Dei, fundator consummatorque et incredibilis amator extitit. Fundum ipsum ad dictam ecclesiam suam antea pertinentem, una cum terris, pratis et nemoribus, liberalissima devotione contulit ; ecclesiam, officinas, edes, cellas superiores et inferiores incredibili fervore cœpit et consummavit post Deum ; nil in ore ejus sapuit nisi Mons Dei ; cor ejus nil sollicitabat, nil letificabat nisi laus nostre religionis. Ipse autem tam devote tamque ferventis voluntatis laudabile studium, sicut priorum nostrorum traditione accepimus, hac occasione animo concepit. Dum enim quodam tempore curiam Romanam propter quædam ecclesiæ suæ expedienda negotia adisset et moram ibidem aliquantam faceret, videbat in sompnis frequenter monachos albos cærimonias antea sibi invisas observantes, nunc in ecclesia psallentes, nunc in refectorio more suo parcissimo vescentes, nunc in cellis separatim solitarios commorantes aliasque sacri ordinis Carthusiæ regulares observantias exercentes. Mirabatur autem valde cujus religionis hujusmodi monachi essent, cum tales nunquam vidisset, et sepissime tales visiones cernebat.

Tandem vero cum expeditus negotiis ad dictum monasterium suum remearet, casu a via recta inscius deviavit inter montes. Quod cum ab hospite suo didicisset, sumpsit hominem optime itinera scientem qui eum ad viam rectam reduceret, sed, nebuloso tempore impediente, iterum deviando, ut creditur, nutu divino, tandem majori domui Carthusie per ignorantiam applicuit, stupente suo ductore contra spem eventum rei. Cumque ibidem a venerabili viro dompno Guigone, tunc Priore Carthusie, reverenter fuisset cum familia sua receptus, animo consolatus est deviationis sue detrimentum gratanter suscipiens. Dum igitur idem domnus abbas ductus ad ecclesiam (erat enim dies festus) considerat monachos divinum officium celebrantes more suo, recolit admirando quia idem monachi erant quos in premissis viderat visionibus. Talem enim illorum conversationem cernebat corporeis oculis qualem antea contemplatus fuerat visione mentis ; propter quod rei eventum apud se tacitus animo revolvens nutu divino reputat se fuisse perductum. Unde interrogans et diligenter considerans statum eorum, magna devotione affectus erga religionem Carthusiensem, supplicat ipsi priori humiliter et attente aliquos monachos sibi transmitti, promittens quod domum illis ydoneam et institutioni Carthusie convenientem in dyocesi sua Remensi fundaret. Cujus devotæ petitioni idem venerabilis Guigo Prior, cum fratribus suis collatione habita super hoc et consensu, considerata tanti viri reverentia, inductus eciam persuasione felicis memorie domni Hugonis tunc Gratianopolitani episcopi, tandem prebuit assensum.

Ipse autem beatus vir prospere reversus ad propria cum magno devotionis ardore cepit edificare sollicite domum hanc Montis Dei, consentiente sibi miraque devotione favente ipsius ecclesie conventu, et specialiter venerabili et religioso viro domno Hugone Priore desideranter et diligenter auxilium et consilium præbente, qui eciam interim missus Carthusiam duos vel tres secum monachos ad dictum locum Montis Dei adduxit. Et quoniam venerabiles viri, dompnus Ricardus, abbas Mosomensis, et domnus Ursio, abbas Sancti Dyonisii Remensis necnon et nobiles viri, Guillelmus de Setona, Nicholaus de Burgo et Guido de Altreyo, milites, aliquas possessiones habebant in confinio dicti loci Montis Dei, idem venerabilis Odo cum sua fundatione procuravit adunari ; quod supradicti viri prompta devotione fecerunt et eidem devotissimi fautores extiterunt. Cum autem, plurimis edificiis jam consummatis, in ipso loco ecclesia inciperet edificari, ut eciam Dominus fidelis servi sui devotioni applaudens et ipse cooperaretur, quia forte sumptibus indigebat, divina dispositione declaratum est corpus beati Gibriani confessoris in predicto monasterio sancti Remigio quiescere, attestantibus miraculis divinis, populis undique concurrentibus et munera votiva offerentibus ; de quibus supradictus venerabilis Odo sicut Dei dom. gratulabunde susceptis, dictam ecclesiam ceteraque edificia que restabant consummavit, et tamdiu hominum multitudo ad sanctum corpus devote confluxit donaria offerens, donec dicta edificia ex eisdem muneribus fuit perfecta, ipso venerabili Odone divine largitati gratias referente. Quibus completis et miracula sancti et concursus populorum et oblationes cessaverunt. Et propter hoc nos de Monte Dei facimus festum dicti sancti Gibriani in ordine nostro.

Ipsa autem fundatio a felicis memorie domno Innocentio papa ijo auctoritate apostolica est roborata cum multorum privilegiorum largitione, quæ usque hodie in dicto monasterio conservatur. Cepit autem edificari dicta domus anno ab incarnatione Domini Mo centesimo XXXo sexto, decimo kal. julii, et est octava domus ipsius ordinis Cartusiensis et prima in regno Francie : major vero domus Cartusiensis ipsam precedit annis quinquaginta duobus. Postmodum vero, procedente tempore, plures sedis apostolice pontifices dicte ecclesie plurima et preclara privilegia contulerunt, videlicet Eugenius III, Gregorius IX, Gregorius X, Nicholaus IIII, Innocentius IIII, Alexander IIII, Honorius, Clemens, Johannes XXI et Johannes XXII. Plures Remenses archiepiscopi et comites Registenses privilegia et beneficia contulerunt, sicut in ipsorum litteris super his confectis plenius continetur ; inter quos Manasses et Balduinus frater ejus dederunt nobis partem nemoris et riparie, cujus terminus est usque ad Pontem de Maizez. »

Division 3o
Titre Liber compositus ab Henrico Kalkak, priore Cartusiæ Coloniensis, de origine, progressibus et conversatione Cartusiensium

Henricus Kalkak Henricus Kalkak [Auteur] [Auteur]  -  De Origine, progressibus et conversatione Cartusiensium De Origine, progressibus et conversatione Cartusiensium

Retour en haut de page