Accueil CCFr  >   EADC Incipit ejusdem ad Dindimi regis Bracmanorum de philosophia conlatio
Ajouter aux favoris Imprimer cette page (nouvelle fenêtre)

Incipit ejusdem ad Dindimi regis Bracmanorum de philosophia conlatio

Ajouter au panier ExporterFichier PDF de l'instance

Présentation globale de la collection

Etablissement de conservation
Médiathèque Verlaine. Metz, Moselle Voir tous les inventaires
Tous les inventaires
Intitulé de l'instrument de recherche Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques de France. Départements. Série in-quarto — Tome V. Metz
Cote 1-1029
Titre Manuscrits de la bibliothèque municipale de Metz
Conditions d'accès L'accès aux collections patrimoniales est soumis à une autorisation préalable.
Conditions d'utilisation Toute publication de documents inédits doit être notifiée à l'établissement.
Citer sous la forme Bibliothèque municipale de Metz, Ms. X, fol. Y.

Informations sur l'instrument de recherche

Auteur(s) Jules Quicherat
Commanditaire Ministère chargé de la Culture et Ministère chargé de l'Enseignement supérieur
Éditeur Bibliothèque nationale de France
Date de l'édition imprimée 1879
Date de la version électronique 17 février 2008
Création Créé par conversion rétrospective de l'édition imprimée : [Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques de France. Série in-quarto]. Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques des départements. Publié sous les auspices du Ministre de l'Instruction publique ù Tome V.Metz. Verdun. Charleville. Paris, Imprimerie nationale, 1879.
Numérisation et rendu en mode texte réalisés par la société AIS (Paris, France). Encodage effectué selon la DTD EAD-2002 par la société ArchProteus (Vancouver, Canada) le 17 février 2008
Langue(s) de l'instrument de recherche Catalogue rédigé en français
Notes
Présentation du contenu
Titre PREMIÈRE PARTIE
Description du contenu
297
Titre (Recueil)
Date XIIe siècle
Langue latin
Support Vélin
Dimensions In-folio
Autres caractéristiques matérielles Très-beau volume écrit à longues lignes
Note Manuscrit détruit par le feu le 31 août 1944.
Mention de provenance

De la cathédrale de Metz.

Catalogue général des manuscrits
Division :  5o Présentation du contenu : 

Incipit : « Sepius ad aures meas fando pervenit rationem vite nostre. »

Divisé par les rubriques suivantes : « Prima responsio Dindimi regis contra Alexandrum regem magnum. Responsio Alexandri. Responsio Dindimi. Responsio Alexandri regis gloriosi. » A la fin :

Armipotentis Alexandri hic conscripta tenentur
Ortus et occasus necnon et prælia sæva,
Per mare, per terras, quæ quondam gesserat ipse,
Ipse manu valida, qui nulli parcere novit,
Omnia quin potius igni ferroque peremit,
Ac pene per totum bellorum incendia mundum
Miscuit, atque omnes excelsas subruit urbes ;
Qui mare qui terram quique aera terruit ipsum,
Classibus et populis, jaculis pariterque sagittis,
Vis quoque quem ferri hominumve potentia nunquam
Vincere prevaluit, vino pariterque veneno
Victus et extinctus Herebi penetralia scandit.

Voici la première et la dernière page de la Vie d'Alexandre.

« ORTUS, VITA ET OBITUS ALEXANDRI MAGNI, REGIS MACEDONUM. »

« Ægypti sapientes sati genere divino primi feruntur, permensique sunt terram ingenii pervicatia et ambitum cœli stellarum numero adsecuti. Quorum omnium Nectanabus prudentissimus fuisse comprobatur ; quippe quia quod alii armis ille ipse ore potuisse convincitur. Denique mundalia elementa ei parebant adeo ut si metus bellicus illi immineret, non exercitum non machinamenta martia moveret, quin potius ingressus aulæ regiæ secreta, ibi se solitarium abdebat, invecta secum pelvi quam, dum ex fonte liquidissimo impleret, ex cera imitabatur navigii similitudinem effigiesque hominum ibi collocabat : quæ omnia cum supernatare cepissent, mox moveri ac vivere visebantur. Adhibebat etiam et virgulam ex ligno hebeni et precantamina loquebatur quibus vocaret deos superos inferosque, sicque laborabat pelvi naviculam submergi. Ex quo fiebat ut simul cum submersione illius ceræ et cereis insessoribus etiam omnes hostes, si qui adesse prenuntiabantur, pelago mergerentur. Itaque multo tempore regno hac securitate potitus est. Quodam igitur tempore nuntiatum est ei multas adversus eum gentes una conspiratione atque eadem voluntate consurrexisse, scilicet lndos, Arabes, Fenicesque, Parthos et Assyrios, necnon et Sertas, Alanos, Osidoracontas, Seres atque Acaucones hyberos, agriofagos Eunomitas et quecunque sunt Orientis barbare gentes. Quibus ille auditis plausum dans manibus magno risu dissolutus est. Igitur ad consuete artis confugit periciam, et more solito adhibuit sibi pelvim atque alia omnia instrumenta quibus intellexit se vincendum atque ab hostibus capiendum nisi fuge consuleret. Mox autem raso capite et barba collectisque omnibus queque sibi erant preciosarum opum, appulit Macedoniæ, ibique amictus veste linea astrologum se professus est : vim pericie sue cum magna admiratione commendabat. Ergo Nectenabus jam longe celebracior apud Macedonas erat, adeo ut etiam fama illius nec Olimpiadam quidem reginam lateret. Enimvero Philippus tunc bello forte aberat, cepitque regina consulere periciam viri ; qui ut ad eam ingressus est, non eam domine appellatione dignatus est, qui se quondam dominum fuisse meminisset, moxque ejus pulcritudinem admiratus, amore illius captus est. Cum ergo jussus sedisset, ait regina ad eum : Tune, inquit, es Nectenabus ille matheseos sciens ? Dic ergo quanam usus pericia adeo veri amicus cluis. Ad id respondit : Multifida quidem est, o regina, hec nostra vaticinandi scientia, neque est in tempore uno omnium meminisse, nam et interpretes somniorum et astrici, quibus omnis divinandi ratio referatur, multaque preter hec quibus uti ad presentias solemus. His dictis, cum acrius in vultum regine intueretur, Olympias ait : Quid ita defigeris, o propheta ? At ille : Recordor, inquit, oraculi illius quod apud Egyptum a diis acceperam, quod oporteret me reginæ vera predicere. Quare consule super his quæ cupis. Et cum verbo promit tabulas quas hujus periciæ docti penatem nominant, auro enim et ebore variatum precium cum sui operis admiratione contenderat. Tunc promit etiam VII stellas et horoscopum pariter quibus singulis sui metalli species inerat : Jovem quippe viseres ereo lapide nuncupatum, solem cristallo, lunam adamante, Martem dici sub lapidibus hematite, Mercurium smaragdo, Venus autem saphyrina erat, Saturnus in ophite, at vero horoscopus ligdinus erat. Exinde mirans Olimpias mirabilem stellarum varietatem et propius sessitans : O, inquit, intuere tu, quæso, meam et Philippi congruentiam. Nam multa fama est quia si ex hoste rediens affuerit, abjecta me, velit in alteram transmigrari. Quin Nectenabus statim suam adhibet constellationem, exploraturus ea quæ regina petiverat. »

13 pages de cette dimension. L'ouvrage se termine ainsi :

« Occasio igitur illius mortis hæc fuit : Mater ejus scripserat ad eum de simultatibus Antipatris et Divinopatris, premonuitque insidias eorum cavendas. At ille statuit de Macedonia ad sese venire, alio in loco ejus sobrogato. Unde Antipater iratus, in ipso itinere veneno efficacissimo atque potentissimo elaborato, per ministrum regi destinavit hauriendum. Quo ille hausto, mox lectulo datur intellexitque se moriturum. Ordinatis itaque rebus dispositisque principibus ac ducibus suis prout sibi libuit, spiritum emisit. Cumque de sepultura illius jurgia orirentur, quippe Macedonibus in sua eum transferre cupientibus, et Persis e contra resistentibus, tandem Jovis oraculum consulentes, responsum acceperunt apud Egiptum eum sepeliri oportere, non in Memphis, verum quam ipse sibi edificaverat urbem. Ergo honorificentissime ibi ei erecta est sepultura. Vixit autem annis xxxij. Imperio potitus annis xij condiditque urbes xii, quas omnes suo de nomine Alexandrias nuncupavit, Alexandriam quæ condita est sub nomine Bucefali equi, Alexandriam montuosam, Alexandriam apud Porum, Alexandriam in Scithia, Alexandriam Babilonis, Alexandriam apud Massagetas, Alexandriam apud Egiptum, Alexandriam apud Origala, Alexandriam apud Granicum, Alexandriam apud Troadem, Alexandriam apud Tigriden fluvium, Alexandriam apud Scantum. Insignivit ergo muros earum primorum quinque grecorum elementorum caracteribus, uti legeretur in eis : Alexander rex genus Jovis fuit. A. P. Γ. I. Φ. Et quem orbis universus superare non potuit, vino et veneno superatus atque extinctus. »

Division 5o
Titre Incipit ejusdem ad Dindimi regis Bracmanorum de philosophia conlatio

Index

 - Alexandre le Grand Alexandre le Grand  -  Alexandri Magni ad Dindimum regem Bracmanorum epistola Alexandri Magni ad Dindimum regem Bracmanorum epistola

 - Dindimus Dindimus

Retour en haut de page